<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><milestone unit="para"/><gap reason="lost"/> hoc praetore oppressam esse aere alieno<note>aere alieno <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: alieniso <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>
				Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas<note>factas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: tactas <hi rend="italic">V</hi>: tractas <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> esse dicunt? a Gallis?
					<reg>nihil</reg> minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in
				Gallia. <reg>cur</reg> eorum verba <add>non</add>
                  <note>non <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: <hi rend="italic">om. V</hi>
                  </note> audimus? cur eorum
				tabulae nullae proferuntur? <reg>insector</reg> ultro atque insto accusatori,
				iudices; insector, inquam, et flagito<note>flagitio <hi rend="italic">V<foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>
                     </hi>
                  </note> testis. <reg>plus</reg> ego in
				hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in
				refutandis. <reg>audaciter</reg>
                  <note>audaciter <hi rend="italic">V</hi>: audacter
						<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>
                  </note> hoc dico, iudices, non temere
				confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. <reg>nemo</reg>
				Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium
				Romanorum tabulis commovetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>videte</reg>
				quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac
				diligentia discedere. Vnae<note>unae <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: una <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> tabulae proferantur, in quibus vestigium sit
				aliquod quod significet pecuniam <add>M.</add>
                  <note>M. <hi rend="italic">suppl.
						Baiter</hi>
                  </note> Fonteio datam, unum<note>unum <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: unam <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> ex tot<note>tot <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: toto <hi rend="italic">codd.</hi>: tanto
						<hi rend="italic">Halm</hi>
                  </note> negotiatorum, colonorum, publicanorum,
				aratorum, pecuariorum numero testem producant<note>producant <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: producantur <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>; vere accusatum
				esse concedam. <reg>pro</reg> di immortales! quae haec est<note>est haec <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                  </note> causa, quae defensio?
					<reg>provinciae</reg> Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis
				generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella
				cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim<note>partim <hi rend="italic">del. Madvig</hi>
                  </note> modo ab nostris imperatoribus
				subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu
				agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus
				contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque
				ceciderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>est</reg> in eadem provincia
				Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum
				istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante
				dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula
				praecipuis <add>populi Romani</add> praemiis<note>praecipuis p. R. praemiis <hi rend="italic">scripsi</hi>: P. R. copiis .. r. mis <hi rend="italic">V1</hi>: P. R. copiisq; remis <hi rend="italic">V2</hi> (que <hi rend="italic">i. e.</hi> quaere <hi rend="italic">omissum aliquid
						significat, cf. Mur.</hi> 51): P. R. copiis remisque <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: populi Romani copiis atque praemiis <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> compensarunt<note>compensarunt <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>; est praeterea <add>maximus</add>
                  <note>maximus <hi rend="italic">suppl. Hotoman</hi>
                  </note> numerus civium Romanorum atque<note>atque <hi rend="italic">del. Hotoman</hi>
                  </note>
                  <add>equitum<note>equitum <hi rend="italic">supplevi</hi> (<hi rend="italic">i. e.
							Gallicorum, cf.</hi> § 26, <hi rend="italic">Caes. B. G.</hi> vi.
						15)</note>,</add> hominum honestissimorum. <milestone n="6" unit="chapter"/>
                  <reg>huic</reg> provinciae quae ex hac generum varietate constaret M.
				Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime<note>proximi <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr. Hotoman</hi>
                  </note>
				fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui<note>his
					qui <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> idcirco magnis saepe erant bellis superati
				ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe
				terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum
				frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>is</reg> qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non
				interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus
				invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris<note><app><lem>ex agris</lem></app> agris
						<hi rend="italic">Schütz</hi>
                  </note> ex<note>ex <hi rend="italic">om.
						l</hi>
                  </note> Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex
					belli<note>belli <hi rend="italic">Madvig</hi>: bello <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium
				inermem consistere. <reg>quid</reg>? coloni Narbonenses quid volunt, quid
				existimant? <reg>hunc</reg> per vos <add>salvum</add>
                  <note>salvum <hi rend="italic">supplevi</hi>
                  </note> volunt, se per<note>se per <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): semper <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note> hunc
					incolumis<note>incolumem <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Naugerius</hi> (1)</note> existimant esse. <reg>quid</reg> Massiliensium
				civitas? <reg>hunc</reg> praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
				vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid
				apud vestros animos momenti habuisse videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quid</reg>? civium Romanorum quae voluntas est? <reg>nemo</reg> est ex
				tanto numero quin<note>quin <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: quia <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> hunc optime de provincia, de imperio, de sociis
				et civibus meritum esse arbitretur. <milestone n="7" unit="chapter"/>
                  <reg>quoniam</reg> igitur, iudices<note>iudices <hi rend="italic">k</hi>:
					vidctis <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § § 21,
					42)</note>, qui oppugnatum<note>oppugnent <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>
                  </note> M. Fonteium
					cognostis<note>cognostis <hi rend="italic">post</hi> velint <hi rend="italic">hab. k</hi>
                  </note>, qui defensum velint, statuite nunc quid vestra
				aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris,
				negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et
				consulere malitis, an eis<note>malitis an iis <hi rend="italic">k</hi>: malitisanis
						<hi rend="italic">V</hi>: an adversariis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> quibus neque propter iracundiam
				fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis. </p></div></div></body></text></TEI>