<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et cum sciret<note>sciret <hi rend="italic">T</hi>: scirent <hi rend="italic">A</hi></note> de damno
				legem esse Aquiliam, tamen hoc<note><app><lem>hoc</lem></app> hic <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et
				cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut
					perraro<note>ut perraro <hi rend="italic">A</hi>: perraro <hi rend="italic">T</hi>: et perraro <hi rend="italic">Cramer</hi></note> fieret ut homo
				occideretur, idque nefarium ac<note>ac <hi rend="italic">T</hi>: et <hi rend="italic">A</hi></note> singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse
				iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si
				quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur<note>videretur <hi rend="italic">T</hi>: videtur <hi rend="italic">A</hi></note> quam
				admonere. </p></div></div></body></text></TEI>