<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex
				improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis
				propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
					<reg>nam</reg> cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis
				armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum
					sed<note>sed <hi rend="italic">T</hi>: sed etiam <hi rend="italic">A</hi></note> ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui
				summa aequitate et<note>et <hi rend="italic">T</hi>: ad <hi rend="italic">A</hi>:
					atque <hi rend="italic">Peyron</hi></note> sapientia ius dixit, primus hoc
				iudicium composuit et id spectavit ut omnes<note>omnes <hi rend="italic">A</hi>:
					homines <hi rend="italic">T</hi></note> ita familias suas continerent ut non
				modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis
				defenderent; </p></div></div></body></text></TEI>