Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed sed T : sed etiam A ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et et T : ad A : atque Peyron sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes omnes A : homines T ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;