<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile
				est, tamen abs te idcirco quia aequum<note>aecum <hi rend="italic">A</hi></note>
				est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his<note>his <hi rend="italic">Cramer</hi>: is <hi rend="italic">A</hi></note> aliquid ad
				iudicandum relinquas. <reg>namque</reg> antea non defensionis tuae modus, sed nox
				tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te
				postulo. <reg>neque</reg> hoc idcirco postulo quod<note>quod <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): quo <hi rend="italic">Mai</hi></note> te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime
				et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non
				vereor ne dicendo dies eximatur.</p></div></div></body></text></TEI>