Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum aecum A est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his his Cramer : is A aliquid ad iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod quod A ( Peyron ): quo Mai te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur.