<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile
				est, tamen abs te idcirco quia aequum<note>aecum <hi rend="italic">A</hi></note>
				est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his<note>his <hi rend="italic">Cramer</hi>: is <hi rend="italic">A</hi></note> aliquid ad
				iudicandum relinquas. <reg>namque</reg> antea non defensionis tuae modus, sed nox
				tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te
				postulo. <reg>neque</reg> hoc idcirco postulo quod<note>quod <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): quo <hi rend="italic">Mai</hi></note> te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime
				et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non
				vereor ne dicendo dies eximatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>iudicium</reg> vestrum est, recuperatores, <quote>Qvantae pecvniae</quote>
				<quote>paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm
						datvm<note>datum <hi rend="italic">T</hi>: factum <hi rend="italic">A</hi></note> esse M. Tvllio.</quote>
				<reg>eius</reg> rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum
				est in quadruplum. </p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex
				improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis
				propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
					<reg>nam</reg> cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis
				armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum
					sed<note>sed <hi rend="italic">T</hi>: sed etiam <hi rend="italic">A</hi></note> ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui
				summa aequitate et<note>et <hi rend="italic">T</hi>: ad <hi rend="italic">A</hi>:
					atque <hi rend="italic">Peyron</hi></note> sapientia ius dixit, primus hoc
				iudicium composuit et id spectavit ut omnes<note>omnes <hi rend="italic">A</hi>:
					homines <hi rend="italic">T</hi></note> ita familias suas continerent ut non
				modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis
				defenderent; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et cum sciret<note>sciret <hi rend="italic">T</hi>: scirent <hi rend="italic">A</hi></note> de damno
				legem esse Aquiliam, tamen hoc<note><app><lem>hoc</lem></app> hic <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et
				cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut
					perraro<note>ut perraro <hi rend="italic">A</hi>: perraro <hi rend="italic">T</hi>: et perraro <hi rend="italic">Cramer</hi></note> fieret ut homo
				occideretur, idque nefarium ac<note>ac <hi rend="italic">T</hi>: et <hi rend="italic">A</hi></note> singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse
				iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si
				quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur<note>videretur <hi rend="italic">T</hi>: videtur <hi rend="italic">A</hi></note> quam
				admonere. </p></div><milestone n="5" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>his</reg> temporibus cum ex<note>ex <hi rend="italic">A</hi>: et <hi rend="italic">T</hi></note> bello diuturno atque domestico res in eam
				consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit
				esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et
				recuperatores dare, </p></div></div></body></text></TEI>