Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum aecum A est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his his Cramer : is A aliquid ad iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod quod A ( Peyron ): quo Mai te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur. iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm datum T : factum A esse M. Tvllio. eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum est in quadruplum. Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed sed T : sed etiam A ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et et T : ad A : atque Peyron sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes omnes A : homines T ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent; et cum sciret sciret T : scirent A de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc hoc hic Heinrich ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro ut perraro A : perraro T : et perraro Cramer fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac ac T : et A singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur videretur T : videtur A quam admonere. his temporibus cum ex ex A : et T bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare,