<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p>. . tamen per vim<note>per vim <hi rend="italic">Beier</hi>: verum <hi rend="italic">T</hi></note> factum
						esset<note><app><lem>esset</lem></app> non modo servos <hi rend="italic">add.
						T</hi> (<hi rend="italic">e v.</hi> 11 <hi rend="italic">geminatum</hi>):
						<hi rend="italic">del. Beier</hi></note>, tamen in eo ipso loco qui tuus
				esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum
				hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse
				defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. <reg>tu</reg> ipse iam statue quam
				verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam
				caedem sine fraude facere potuisse<note>potuisset <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note>. <reg>ego</reg> ipse tecto illo
				disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum
				restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus,
				cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in
				tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere? </p></div></div></body></text></TEI>