. . tamen per vim per vim Beier : verum T factum esset esset non modo servos add. T ( e v. 11 geminatum ): del. Beier , tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse potuisset T : corr. Beier . ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?