<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><reg>verum</reg> et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse
				est. <reg>nam</reg> cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M.
				Tullio diceremus, alienum mea<note><app><lem>mea</lem></app> a mea <hi rend="italic">Peyron</hi></note> natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi
				dicere, non quia<note>quin <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Mai</hi></note> res postulare non videretur. <reg>quid</reg> ergo est?
					<reg>tametsi</reg> postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male
				dicendum non soleo descendere. <reg>nunc</reg> cum coactus dicam, si quid forte
				dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque<note>modique <hi rend="italic">A</hi>:
						<hi rend="italic">corr. Heinrich</hi></note> faciam, tantum ut, quoniam
				sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio
				fidelem certumque amicum esse cognoscat. </p></div></div></body></text></TEI>