verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea mea a mea Peyron natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia quin A : corr. Mai res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque modique A : corr. Heinrich faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.