<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p>'<reg>non</reg>,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut
				hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid
				quam tu putas, hominem occidi.' <reg>at</reg> primum istae ipsae leges quas recitas,
				ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse
				esset, hominem occidi. <reg>ista</reg><note>ista <hi rend="italic">Keller</hi>:
					primum (<hi rend="italic">e v.</hi> 15 <hi rend="italic">repetitum</hi>) ista
						<hi rend="italic">T</hi></note> lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut
				inermes sine periculo possent esse. <reg>qua</reg> re non iniuria, quo magistratu
				munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
					</p></div></div></body></text></TEI>