<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>fuit</reg> illud
				interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: <quote>Vnde tv avt
					familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc
					anno vi deiecisti.</quote>
				<reg>deinde</reg> additur illius iam hoc causa quicum agitur: <quote>cvm ille
					possideret</quote>, et hoc amplius: <quote>qvod nec vi nec clam nec precario
					possideret.</quote>
				</p></div></div></body></text></TEI>