fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti. deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: cvm ille possideret , et hoc amplius: qvod nec vi nec clam nec precario possideret.