etenim , recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam si si suppl. Beier id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum qui cum eumcum T : suppl. Peyron nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad ad suppl. Beier ' damnvm ' adderetur ' inivria. ' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in in Peyron : id T quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet debeat Baiter advertere. in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non non sup. lin. hab. T utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est est esset T , sed de vi et armis armatis T severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt. neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi persuadere Peyron ( de T incertum ) non iniuria factum, sed ne quod tamen quod tamen quoddam Peyron : fort. quod tamquam scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent. fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti. deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: cvm ille possideret , et hoc amplius: qvod nec vi nec clam nec precario possideret. multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet quidlibet coni. Müller probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario vel non ... vel precario colon post iudici potuerit ( v. 24) transferendum putat Müller . ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.