<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>haec</reg> cum praetorem postulabas, cum
				tribunos appellabas, nempe <add>ita</add><note>nempe ita <hi rend="italic">Peyron</hi>: ... m ... a <hi rend="italic">T</hi></note> dicebas,
				potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus<note>reciperatores <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note>
				persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. <reg>quod</reg> ergo ideo in
				iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non
				addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo
					<add>d</add>e<add>pul</add>s<add>u</add>s<note>depulsus <hi rend="italic">Peyron</hi>: e ... s. s <hi rend="italic">T</hi></note> es impetraris?
					<milestone n="17" unit="chapter"/><reg>at</reg> quibus verbis in decernendo
				Metellus usus est ceteri<add>que</add><note>-que <hi rend="italic">suppl.
						Madvig</hi></note> quos appellasti? <reg>nonne</reg> haec omnium fuit
				oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi
				nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? <reg>et</reg> recte,
				recuperatores. </p></div></div></body></text></TEI>