haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita nempe ita Peyron : ... m ... a T dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus reciperatores T : corr. Beier persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo d e pul s u s depulsus Peyron : e ... s. s T es impetraris? at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceteri que -que suppl. Madvig quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores.