<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>dicis</reg> oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint<note>sint <hi rend="italic">Madvig</hi>: essent <hi rend="italic">T</hi></note> necne.
					<reg>de</reg> quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne.
					<reg>si</reg> non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere?
					<reg>si</reg> autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore
				postulare ut adderet in iudicium '<quote>inivria</quote>,' et, quia non impetrasses,
				tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de
				iniuria non addidisset<note>addidisset <hi rend="italic">Huschke</hi>: addiderit
						(<hi rend="italic">vel</hi> addidebet) <hi rend="italic">T</hi></note>?
					</p></div></div></body></text></TEI>