<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>ego</reg> non in una re sola, quod mihi
				satis est, neque in universa re solum<note><app><lem>solum</lem></app> quod mihi satis est
						<hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">ego delevi</hi> (re solum
					... satis est <hi rend="italic">del. Francken</hi>)</note>, sed
					singillatim<note>singilatim <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Klotz</hi></note> in omnibus dolum malum exstare dico. <reg>consilium</reg>
				capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. <reg>arma</reg> capiunt;
				dolo malo faciunt. <reg>tempus</reg> ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
				dolo malo faciunt. <reg>vi</reg> in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
					<reg>occidunt</reg> homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri
				damnum dari sine dolo malo potest. <reg>ergo</reg> si omnes partes sunt eius modi ut
				in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo
				factum iudicabitis? </p></div></div></body></text></TEI>