<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>hic</reg> mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra
				illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
					<reg>nam</reg> in dolo malo volunt delitiscere<note>delitescere <hi rend="italic">Peyron</hi></note>, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt
				quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
					</p></div></div></body></text></TEI>