<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>hoc</reg> persimile atque adeo plane idem est in hoc
				iudicio, recuperatores. <reg>quaero</reg> enim abs te, si ita iudicium datum esset:
					<quote>Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii
						<add><num>vi</num></add><note>vi <hi rend="italic">suppl.
							<!--Editor(Zach Himes) note: Check section 33 of source text-->
						Huschke</hi></note> hominibvs armatis damnvm M. Tvllio
					datvm</quote><note>datum <hi rend="italic">Baiter</hi>: ... tum <hi rend="italic">T</hi>: factum <hi rend="italic">Beier</hi></note>, quid
				haberes quod diceres? <reg>nihil</reg>, opinor. <reg>fateris</reg> enim omnia et
				familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. <reg>quod</reg> additum
				est '<quote>dolo malo</quote>,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur
				omnis tua defensio? </p></div></div></body></text></TEI>