hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi vi suppl. Huschke hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm datum Baiter : ... tum T : factum Beier , quid haberes quod diceres? nihil , opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est ' dolo malo ,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?