<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>nam</reg> cum facit ipsa familia vim<note>vim <hi rend="italic">Halm</hi>: vi <hi rend="italic">T</hi></note> armatis
				coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem
				rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius.
					<reg>ergo</reg> addito '<quote>dolo malo</quote>' actoris et petitoris fit causa
				copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse,
				sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est. </p></div></div></body></text></TEI>