<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>si</reg> ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset,
				si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos
				coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
					<reg>nemo</reg> enim potest<note>posset <hi rend="italic">Kayser</hi></note>
					hoc<note>hoc <hi rend="italic">Müller</hi>: haec <hi rend="italic">T</hi></note> iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam
				familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. <reg>ergo</reg>, id quia poterat fieri
				et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset,
				verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. </p></div></div></body></text></TEI>