at istuc totum ' dolo malo ' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis. si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest posset Kayser hoc hoc Müller : haec T iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo , id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. nam cum facit ipsa familia vim vim Halm : vi T armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito ' dolo malo ' actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est. videtis praetores per hos annos interdicere interdicere Madvig : intercedere T hoc modo modo T ( Krüger ): interdicto Peyron , velut inter velut inter suppl. Huschke me et M. Claudium: Vnde dolo dolo Baiter : dedolo T malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est , cetera ex formula. si , ubi si ubi Kayser : sicut T : sicubi Madvig ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic sic Kayser : si T defendam ut ut suppl. Peyron vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis etquis T : corr. Orelli me audiat? non opinor equidem quidem T : corr. Halm , quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et et at Kayser Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur. plus igitur datur Claudio, cum igitur ... Claudio cum ... T ( Krüger ): suppl. Beier ita interdicitur, unde dolo malo meo unde dolo malo meo T2, Keller : unde a me ( e v. 26 geminat. ) T1 vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur auditur T : corr. Beier , sive consilium inissem inissem ut vi deiceretur add. T : del. Keller ( e § 29 v. 24 repetitum ) sive ipse deiecissem sup. lin. hab. T , sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.