<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>audite</reg>, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
					<reg>haec</reg> quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere;
				quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
					<reg>nostri</reg> testes dicunt occisos homines; cruorem in locis
					pluribus<note>plurimb. <hi rend="italic">T</hi></note>, deiectum aedificium se
				vidisse dicunt; nihil<note>vidisse dicunt; nihil <hi rend="italic">Madvig</hi>:
					vidisse; dicunt nihil <hi rend="italic">priores</hi></note> amplius.
					<reg>quid</reg> Fabius? Horum nihil negat. <reg>quid</reg> ergo addit amplius?
					</p></div></div></body></text></TEI>