proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi vi vi suppl. Heinrich manuque patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quod quodque Huschke facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque hab uerunt habuerunt Mai : ... uerunt A ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis iis Huschke : his A : is Heinrich honor haberetur; praeterea tectum villamque disturbant. hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex ex Beier : ea A vicinitate Thurina Thurina Pluygers : tum illa A bona atque honesta copia praesto fuit. omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm turbarunt. audite , quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus plurimb. T , deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil vidisse dicunt; nihil Madvig : vidisse; dicunt nihil priores amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius? Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?