quem concursum in oppido factum putatis, quem clamorem post clamorem add. virorum K. Busche , quem porro fletum mulierum? qui videret equum Troianum introductum, urbem captam diceret. efferri sine thecis vasa, extorqueri alia de de Sp rell. : e R (§7 supra ) manibus mulierum, ecfringi multorum foris, revelli claustra. quid enim putatis? scuta si quando conquiruntur a privatis in bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse. omnia deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis crustae aut emblemata detrahebantur. sic Haluntini excussis deliciis cum argento puro domum revertuntur. quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cum cum om. pk : cum alii (aliqui Mueller ) aliquid Ernesti aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur. et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur. nam nos quidem quid facimus in Verre Verrem RSp , quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. ac tamen Attamen d , ut posset dicere se se dicere p emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit. voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis audistis. Atque hac tota de re audistis Archagathi p d . recita . ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM. et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos negotiatores negotiatores RSH p : negotiatoresque d : del. Halm, Jacoby, Zielinski fecerit. posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam. palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. mensis octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. tum illa, ex patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in scaphiis scaphiis Gulielmius : scaphis RSH p : scyphis d aureis includebat includebat pd : concludebat RSH , ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse tamen tamen codd. : autem Madvig, interim Eberh. praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio. haec ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam a me in iudicio vos audisse diceretis. quis enim est qui de hac officina, qui de vasis aureis, qui de istius pallio pallio rk, Lg. 42: pallio pullo RS : pallio pullio p (purpureo, v, §137) non audierit audiverit Zielinski ? quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; producam; nemo erit quin hoc se audisse aut vidisse dicat. O tempora, O mores! nihil nimium vetus proferam. sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem cognorint 9no r t (= cognorint) SD : unde gnorunt sive norunt Y : gonrit R : cognoverint p , huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. ei Ei Graevius : et RS : is p d cum esset in Hispania praetor, qua in provincia occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et comminutus est. cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit vocari in forum ad sellam Cordubae et palam et ei palam pd appendit aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus. nimium fortasse dicet dicet R : di c S aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui volet, nihil amplius. verum fuit id fuit pqk ei concedendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.