atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix potest. nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non non codd., del. Garatoni, Nohl, Luterbacher : una Herelius, edd. ( Cl. Rev. xviii. 211) sustulisset. nunc enim quod scriptum inscriptum pd (§103 supra ) est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. quid ? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. quid ? ex aede liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? quid ? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis imperatoris , quem Graeci Vrion urion S : uriom corr. urion R nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? quid ? ex aede Liberae Liberi p et in mg. D agninum agninum scripsi : parinum codd. (paruum G, et in mg. D ): porcinum Georges : aprinum Schlenger : porinum ( pw/rinon ) Fröhner : puerinum Richter : paninum Halm caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num num ed. Asc. : non RSċ om. d dubitasti tollere Quid?... tollere del. Ernesti ? atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui ut Graeci ferunt, liberi filius ut Graeci ferunt, Liberi filius del. Ernesti inventor olei esse dicitur, una cum libero patre apud illos eodem erat in templo in consecratus. Iovem autem imperatorem quanto honore suo templo fuisse arbitramini? conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum captum p al. : capud R : ca p S in Capitolio posuerat T. Flamininus T. add. Eberhard Flaminius codd. . etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iovis imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in Capitolio vidimus videmus codd. , alterum in Ponti ore et angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. illud Flamininus ita ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret. quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusis quod erat Syr. abesse voluit Jacoby , quod M. Marcellus armatus et victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolae incolae Syracusani codd. : Syr. del. Bake colere, advenae non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. Verres C. om. d ex templo Iovis sustulit. Vt saepius ad Marcellum M. Marcellum d revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset eumque cum audisset p d interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit. iam illa quae illa quia p d leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis Syr. abstulit p d , fort. recte .