quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis nobis G1 summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes non modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm ) apud ext. nat. Naugerius, vulg. ( cf. iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est ( itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte ; Cl. Rev. xvii. 199 omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani iuris urbani p b, Asc. : iuris D Y : urbis W. Paul ( cf. De Domo, §140) An huius urbis? Cl. Rev. xvii. 200 , labem atque perniciem provinciae Siciliae. de quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quae atque G2K d in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur. equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio. neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romano populo r. p K : p. r. D al. : praetori d . Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c. , sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisse rapuisse b d ut id multis satis esse possit possit codd. : posset coni. Muell. ( Div. §55) ; nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. semel ait se in vita pertimuisse,—tum cum primum primus p d : primo L : om. Asc. reus a me b Schol. Gronov. a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet.