<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>qui</reg> iudicia manere apud ordinem senatorium volunt, queruntur
						accusatores se idoneos non habere: qui accusare possunt, iudiciorum
						severitatem desiderant. <reg>populus</reg> Romanus interea, tametsi multis
						incommodis difficultatibusque adfectus est, tamen nihil aeque in re publica
						atque illam veterem iudiciorum vim gravitatemque requirit.
							<reg>iudiciorum</reg><note>vim grav. req. iud. <hi rend="italic">om. ex
								homoeoteleuto DLK, suppl. s. l. p2</hi></note> desiderio tribunicia
						potestas efflagitata est, iudiciorum levitate<note>lenitate <hi rend="italic">DG12</hi></note> ordo quoque alius ad res iudicandas
						postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod
						asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et
						plausibile factum est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>in</reg> hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani
						cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc
						unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque
						integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium
						causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae<note>sublevandam <hi rend="italic">Vrsinus</hi></note> quae maxime laboraret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>nunc</reg> quoniam quibus rebus adductus ad causam accesserim
						demonstravi, dicendum necessario est de contentione nostra, ut in
						constituendo accusatore quid sequi possitis habeatis. <reg>ego</reg> sic
						intellego, iudices: cum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam deferatur, si
						certamen inter aliquos sit cui potissimum delatio detur, haec duo in primis
						spectari oportere, quem maxime velint actorem esse ii quibus factae esse
						dicantur iniuriae, et quem minime<note>minime <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>ZG1</hi> (<hi rend="italic">cap.</hi>
							vii, <hi rend="italic">ad init.</hi>): maxime <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> velit is qui
						eas iniurias fecisse arguatur. <milestone n="4" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div></div></body></text></TEI>