<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>etenim</reg> cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque
						amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique
						actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque
						fortunarum suarum potissimum esse voluerunt<note>volunt <hi rend="italic">L</hi></note>. <reg>an</reg> quod ad commemorandum est honestius,
						id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior,
						utra inlustrior commemoratio, '<reg>accusavi</reg> eum cui quaestor fueram,
						quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium
							coniunxerat,'<note>coniunxerat <hi rend="italic">pr</hi>: -ant <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> an
							'<reg>accusavi</reg> rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab
						universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
							<reg>dubitare</reg> quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud
						quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>clarissimi</reg> viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi
						amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab
						exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani
							dicionemque<note>amicitia... dicioneque <hi rend="italic">A.
								Eberhard</hi></note> essent<note>essent <hi rend="italic">codd.</hi>
							(ii §67: v §98): <add>receptae</add> essent <hi rend="italic">Novak</hi>: venissent <hi rend="italic">cod.</hi> (?) <hi rend="italic">Vrsini</hi></note>, iniurias propulsare eorumque fortunas
						defendere. M. Catonem illum <reg>sapientem</reg>, clarissimum virum et
						prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter
						Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>nuper</reg> Cn. Domitium scimus M. Silano<note>M. <hi rend="italic">Hotom. e</hi> ii. §118: decimo <hi rend="italic">D al.
							pr.</hi></note> diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni
						amici atque hospitis, iniurias. 
						
						<milestone n="21" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
						<reg>neque</reg> enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla
						commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata,
						sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo
						qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. </p></div></div></body></text></TEI>