<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>quam</reg> ob rem si iure posses eum<note>iure eum posses <hi rend="italic">p<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: eum iure
							posse <hi rend="italic">r</hi></note> accusare, tamen, cum is tibi
						parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam
						acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi
						iniustum impiumque bellum inferre conari. <reg>etenim</reg> ista quaestura
						ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem
						qui quaestor eius fueris<note>qui quaestor eius fueris <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>prb</hi>: cui quaestor
							fueris <hi rend="italic">pler. Lgg., Rau, fort. recte</hi>: cum cui
							quaestor fueris, <hi rend="italic">s</hi>. eum cui qu. f. <hi rend="italic">Lg.</hi> 5 <hi rend="italic">et Matritensis
								Asconii</hi></note> accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum
						sit ut tibi potissimum accusatio detur. <reg>neque</reg> fere umquam venit
						in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>itaque</reg> neque L. Philoni<note>Philoni <hi rend="italic">b, ed.
								Rom</hi>: Pithoni <hi rend="italic">DKZ</hi>: pythoni <hi rend="italic">pq</hi>: pyloni <hi rend="italic">r</hi></note> in C.
						Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L.
						Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem
						repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum
						comprobaretur. <reg>atque</reg> ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio
						contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius
						hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab
						Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.
							<reg>semper</reg> haec causa plurimum valuit, semper haec ratio
						accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro
						exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere,
						operam, studium, laborem interponere. 
						<milestone n="20" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>etenim</reg> si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi
						volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto
						illa honestior causa est<note>causa est <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>pr</hi>: est causa <hi rend="italic">q</hi>: est <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>, quae non solum probabilis videri sed
						etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque
						amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! <reg>nuper</reg> cum
						in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis
						postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam
						diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas<note>ac <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi></note> et dignitas
						Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa<note>causa erat <hi rend="italic">G2K</hi></note> iustissima, quod eum sibi Achaei
						patronum adoptarant. </p></div></div></body></text></TEI>