quam ob rem si iure posses eum iure eum posses p d : eum iure posse r accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris qui quaestor eius fueris D Y prb : cui quaestor fueris pler. Lgg., Rau, fort. recte : cum cui quaestor fueris, s . eum cui qu. f. Lg. 5 et Matritensis Asconii accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. itaque neque L. Philoni Philoni b, ed. Rom : Pithoni DKZ : pythoni pq : pyloni r in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat. semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere. etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est causa est D Y pr : est causa q : est om. d , quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri! nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas ac p b et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa causa erat G2K iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.