<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>quodsi</reg><note>Quodsi <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign> et corr. p</hi>: quid? sí <hi rend="italic">rell.</hi></note> ne iniuriae quidem, quae tibi ab illo facta sit,
						causa remanet, quid habes quod possis dicere quam ob rem non modo mihi, sed
						cuiquam anteponare? nisi forte illud, quod dicturum te<note>dicturum te <hi rend="italic">DKZ al.</hi>: te <hi rend="italic">ante</hi> dicturum
								<hi rend="italic">suppl. s. l. p1</hi>: te dicturum <hi rend="italic">qrG1L</hi></note> esse audio, quaestorem illius
						fuisse. <reg>quae</reg> causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum
						illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum
						ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam
						videri oportere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>etenim</reg> si plurimas a tuo praetore<note>tuo praetore <hi rend="italic">Dp rell. praeter G1</hi> (praet. tuo)</note> iniurias
						accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
						vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam
						appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te
						iustam ad necessitudinem violandam videri? <reg>qui</reg> si summam iniuriam
						ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine
						ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est<note>est <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: sit <hi rend="italic">G3K</hi></note> iniuria, sine scelere eum accusare non potes.
							<reg>quare</reg> cum incertum sit<note>cum iam certum sit <hi rend="italic">Eberhard</hi>: cum iam actum sit <hi rend="italic">Kays.</hi>: etiamsi incertum esset <hi rend="italic">Hachtmann</hi></note> de iniuria, quemquam horum esse putas qui non
						malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere? <milestone n="19" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="61"><p><reg>ac</reg> vide quid differat inter meam opinionem<note>criminationem <hi rend="italic">L</hi></note> ac tuam<note>et tuam <hi rend="italic">G1</hi></note>. <reg>tu</reg> cum omnibus rebus inferior sis, hac
						una in<note>in <hi rend="italic">secl. Hotom., om. Nohl</hi></note> re te
						mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior
						omnibus rebus<note>omnibus rebus <hi rend="italic">DG2L</hi>: ceteris rebus
								<hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>:
							omnibus ceteris rebus <hi rend="italic">G1</hi></note> esses, hanc unam
						ob causam te accusatorem<note>accusatorem <hi rend="italic">secl.
							Kays.</hi></note> repudiari putarem oportere. <reg>sic</reg> enim a
						maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse
						oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse
							reperiri<note>reperiri posse <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>
						quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici
						muneris societatem. </p></div></div></body></text></TEI>