<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p> Vbi hoc quaestori Caecilio<note>quaestori <del>Caecilio</del>
							<hi rend="italic">Pluygers, E. F. Eberhard</hi>: Q Caecilio <hi rend="italic">Ant. Augustinus</hi></note>, viro optimo et homini
						aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim,
						SI PARET<note>paret (parret <hi rend="italic">p</hi>) eam <hi rend="italic">pr</hi> (<hi rend="italic">et Burneianus Musei Britannici</hi>
							158): parre theam <hi rend="italic">D al.</hi></note> EAM SE ET SVA
						VENERIS ESSE DIXISSE. <reg>iudicant</reg> recuperatores id quod necesse
						erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. <reg>iste</reg> in
						possessionem bonorum mulieris intrat<note>intrat <hi rend="italic">DG1KZ</hi>: mittit <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign>. Habet D supra lineam</hi> † (= vel) mittat: <hi rend="italic">unde</hi> intrat vel mittit <hi rend="italic">G2</hi></note>, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona
						vendit, pecuniam redigit. <reg>ita</reg><note>Ita <hi rend="italic">Dp et
								pler.</hi>: ista <hi rend="italic">G2L</hi>: illa <hi rend="italic">al.</hi>: ita illa <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> dum pauca
						mancipia Veneris nomine Agonis<note><del>Agonis</del><hi rend="italic">Kays. Pluyg.</hi>: Agonidis <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> ac religione
						retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit.
						Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit
						quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri
						omnem adnumerare et reddere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>est</reg> adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q.
						Mucius. <reg>quid</reg> enim facere potuit elegantius ad<note>ad
								<add>colligendam</add> hom. exist. <hi rend="italic">E. Eberhard,
								Pluyg.</hi>: <hi rend="italic">malim</hi> ad hom. exist.
								<add>conciliandam</add></note> hominum existimationem, aequius ad
						levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem
						coercendam? <reg>summe</reg> haec omnia mihi videntur esse laudanda.
							<reg>sed</reg> repente<note>repente <hi rend="italic">non habet
								Priscianus</hi>: <hi rend="italic">secl. Kays. Pluyg.</hi></note> e
							vestigio<note>e vestigio <hi rend="italic">om. Rufinianus, secl.
								Halm.</hi></note> ex homine tamquam aliquo Circaeo<note>Circaeo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b</hi>: Circe <hi rend="italic">DZ</hi>: Cerceo <hi rend="italic">G1</hi>: Circes <hi rend="italic">G2LK Asc.</hi></note> poculo factus est Verres;
							rediit<note>rediit <hi rend="italic">G1 Prisc.</hi>: redit <hi rend="italic">rell.</hi></note> ad se atque ad mores suos; nam ex
						illa pecunia magnam partem ad se vertit<note>vertit <hi rend="italic">codd.,</hi> averrit <hi rend="italic">Lamb.,</hi> verrit <hi rend="italic">Gruter,</hi> avertit <hi rend="italic">Zumpt</hi> (ii
							§19: iii §137)</note>, mulieri reddidit quantulum visum est. <milestone n="18" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>hic</reg> tu si laesum te a Verre esse dicis<note>dicis <hi rend="italic">pG1K Asc.</hi>: dices <hi rend="italic">D et
								pler.</hi></note>, patiar et concedam; si iniuriam tibi factam
						quereris, defendam et negabo; denique de<note>deinde <hi rend="italic">G1L<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> iniuria quae
						tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
						cui facta dicitur. <reg>si</reg> tu cum illo postea in gratiam redisti, si
						domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te
						perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? <reg>video</reg> esse
						necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis
						eligas. </p></div></div></body></text></TEI>