<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>sed</reg> ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum
						tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut
						ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit,
						non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit
						ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo
							alterutrum<note>alterutrum <hi rend="italic">DLKpq</hi>: alterum utrum
								<hi rend="italic">G2</hi>: alterum <hi rend="italic">G1Zbr edd.</hi>
								(<hi rend="italic">Cl. Rev.</hi> xvii. 199)</note>, in eo non quid
						is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>quodsi</reg> ei potissimum censes permitti oportere accusandi
						potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos
							iudices<note>hos iudices <hi rend="italic">pG1 et</hi> (<hi rend="italic">corr. ex</hi> hoc iud.) <hi rend="italic">r</hi>: nos
							iud. <hi rend="italic">D</hi>: nos inde <hi rend="italic">G2LKZ et in
								mg. D2</hi>: iudices <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note>
						gravius ferre oportere, te ab illo esse<note>esse <hi rend="italic">om. D
								al.</hi></note> laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac
						perditam? <reg>opinor</reg>, concedes multo hoc et<note>et (<hi rend="italic">ante</hi> esse) <hi rend="italic">om. in ras. D
								G1s</hi></note> esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere.
							<reg>concede</reg> igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia;
						nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui
						iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit<note>tota
							adoptavit <hi rend="italic">Zielinski</hi></note>. <milestone n="17" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>at</reg> eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos
							possit<note>possit <hi rend="italic">pqL</hi>: posset <hi rend="italic">DKZr</hi> (i §§99, 105, 116, 158)</note> alieno incommodo
						commovere. <reg>minime</reg>; nam id quoque ad rem pertinere arbitror,
						qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur.
							<reg>cognoscite</reg> ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil
						sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana<note>Lilybitana <hi rend="italic">ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod.
								Victor.</hi>: lilibitana <hi rend="italic">G12KZr</hi>: Lilybaetana
								<hi rend="italic">edd.</hi></note>, liberta Veneris Erycinae, quae
						mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. <reg>ab</reg>
						hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam,
						quibus se in classe uti velle dicebat. <reg>tum</reg> illa, ut mos in
						Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut
						praefecto illi religionem Veneris nomine<note>nomenque <hi rend="italic">G1</hi> et omnia sua <hi rend="italic">prG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> obiceret, dixit et se et sua Veneris
						esse. </p></div></div></body></text></TEI>