sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum alterutrum DLKpq : alterum utrum G2 : alterum G1Zbr edd. ( Cl. Rev. xvii. 199) , in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices hos iudices pG1 et ( corr. ex hoc iud.) r : nos iud. D : nos inde G2LKZ et in mg. D2 : iudices secl. Bake gravius ferre oportere, te ab illo esse esse om. D al. laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor , concedes multo hoc et et ( ante esse) om. in ras. D G1s esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit tota adoptavit Zielinski . at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit possit pqL : posset DKZr (i ยงยง99, 105, 116, 158) alieno incommodo commovere. minime ; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana Lilybitana ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod. Victor. : lilibitana G12KZr : Lilybaetana edd. , liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine nomenque G1 et omnia sua prG1 d obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.