<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p> ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis
						sit recipiendus. <reg>quibus</reg> ego non sum tantum honorem habiturus ut
						ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic
						breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi
						praeteriens satis faciam universis. <milestone n="16" unit="chapter"/><reg>tantane</reg> vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex
						his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem
						tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam
						aliquos ad columnam Maeniam<note>ad columnam Maeniam <hi rend="italic">Asc.</hi>: a columna aenea, <hi rend="italic">s.</hi> enea, <hi rend="italic">s.</hi> aerea <hi rend="italic">codd.</hi></note>
						vestri ordinis reos reperiatis? '<reg>custodem</reg>', inquit, 'Tullio me
						adponite'. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><reg>quid</reg>? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas
						capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas
						custodiendus sis. <reg>sed</reg> de isto custode toto sic vobis brevissime
						respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me
						susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit;
						etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat.
							<reg>verum</reg> ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant
						vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse,
						profecto iam intellegis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><reg>quid</reg> ad haec dici potest? non enim quaero quid tu<note>tu <hi rend="italic">om. D al.</hi></note> dicturus sis; video mihi non te,
						sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te
						recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum
						respondeas. <reg>quid</reg> enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi
						fecisse Verrem? <reg>arbitror</reg>; neque enim esset<note>est <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note> veri simile, cum omnibus
						Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse. </p></div></div></body></text></TEI>