ex quibus alienissimis hominibus ita paratus venis ut tibi hospes aliquis sit recipiendus. quibus ego non sum tantum honorem habiturus ut ad ea quae dixerint certo loco aut singillatim uni cuique respondeam: sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam ad columnam Maeniam Asc. : a columna aenea, s. enea, s. aerea codd. vestri ordinis reos reperiatis? ' custodem ', inquit, 'Tullio me adponite'. quid ? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat. verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu tu om. D al. dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror ; neque enim esset est coni. Halm veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse.