adductus Ita adductus Pluygers sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere veteri D al. p consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem. quo in negotio tamen illa me res illa me res D al. p : illa res me G3 , iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia quia D Y (cum L ): si pr d (etiamsi?) mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et videor et prG1 : video me et D Y non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,— si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,—quis tandem tamen Hotoman esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere? quid est, pro deum hominumque fidem, in quo ego rei publicae plus hoc tempore prodesse possim? quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit? populatae , vexatae, funditus eversae provinciae, socii stipendiariique populi Romani adflicti, miseri, iam non non iam L salutis spem sed solacium exiti exitii sol. pr d quaerunt.