<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>atque</reg> huiusce rei iudicium iam continuo video futurum.
							<reg>si</reg> enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si
						ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus
						compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non
						deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac
						prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore
						putemus? <milestone n="15" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>esto</reg>, ipse nihil est,
						nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
							<reg>est</reg> tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus<note>in
							omnibus <hi rend="italic">Asc.</hi></note> enim rebus is qui princeps in
						agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. <reg>verum</reg> tamen
						L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu
						forensi atque exercitatione tironem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><p><reg>deinde</reg>, ut opinor, habet <reg>alienum</reg><note>T. Alienum <hi rend="italic">E. F. Eberhard</hi></note>, hunc tamen a
							subselliis<note>a subselliis <hi rend="italic">Dp et plerique</hi>: ab
							subs. <hi rend="italic">qr Asc.</hi></note>; qui quid in dicendo
							posset<note>posset <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: possit <hi rend="italic">G1LKr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>
						numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque
						exercitatum. <reg>in</reg> hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor
						constitutus, totum iudicium sustinebit. <reg>ac</reg><note>Ac <hi rend="italic">DG2<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: at <hi rend="italic">G1 al.</hi></note> ne is quidem tantum contendet in
						dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo
						quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse
						videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est
						secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam
						ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic
						faciet <reg>alienus</reg>; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto
						contendet quam potest. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>iam</reg> hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio
						simus habituri, cum et ipse <reg>alienus</reg> ex ea facultate, si quam
						habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se
							aliquid<note>aliquid se <hi rend="italic">qr</hi></note>
							futurum<note>facturum <hi rend="italic">G1</hi></note> putet, si
							<reg>alienus</reg> minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo
						partis concesserit. <reg>quartum</reg> quem sit habiturus non video, nisi
						quem forte ex illo grege moratorum<note>moratorum <hi rend="italic">p, quod
								ex Asc. coniecerat Cuiacius</hi>: meritorum <hi rend="italic">L</hi>: meatorum <hi rend="italic">DG2KZ</hi>: oratorum <hi rend="italic">G1r<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>,
						qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis:
					</p></div></div></body></text></TEI>