atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum. si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor; sin mecum in hac prolusione nihil fueris, quem te in ipsa pugna cum acerrimo adversario fore putemus? esto , ipse nihil est, nihil potest; at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis. est tamen hoc aliquid, tametsi non est satis; omnibus in omnibus Asc. enim rebus is qui princeps in agendo est ornatissimus et paratissimus esse debet. verum tamen L. Appuleium esse video proximum subscriptorem, hominem non aetate sed usu forensi atque exercitatione tironem. deinde , ut opinor, habet alienum T. Alienum E. F. Eberhard , hunc tamen a subselliis a subselliis Dp et plerique : ab subs. qr Asc. ; qui quid in dicendo posset posset Dp et pler. : possit G1LKr d numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuae sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac Ac DG2 p : at G1 al. ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Graecis fieri videmus, saepe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus ; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest. iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid aliquid se qr futurum facturum G1 putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit. quartum quem sit habiturus non video, nisi quem forte ex illo grege moratorum moratorum p, quod ex Asc. coniecerat Cuiacius : meritorum L : meatorum DG2KZ : oratorum G1r d , qui subscriptionem sibi postularunt cuicumque vos delationem dedissetis: