<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>ac</reg> si<note>At si <hi rend="italic">LKZ</hi></note> tibi nemo
						responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non
						posses: nunc ne illud<note>nec illud <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad
						dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo
						omni ratione pugnandum certandumque sit. <reg>cuius</reg> ego ingenium ita
						laudo ut non pertimescam, ita probo ut me<note>me <hi rend="italic">om. D
								al.</hi></note> ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.
							<milestone n="14" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>numquam</reg> ille me opprimet
						consilio, numquam ullo artificio pervertet, numquam ingenio me suo<note>suo
							me <hi rend="italic">G2LZ</hi></note> labefactare atque infirmare
						conabitur; novi omnis hominis petitiones rationesque dicendi; saepe in
						isdem, saepe in contrariis causis versati sumus; ita contra me ille dicet,
						quamvis sit ingeniosus, ut non nullum etiam de suo ingenio iudicium fieri
						arbitretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>te</reg> vero, Caecili, quem ad modum sit elusurus, quam omni ratione
						iactaturus, videre iam videor; quotiens ille tibi potestatem optionemque
						facturus sit ut eligas utrum velis—factum esse necne, verum esse an
						falsum—utrum dixeris, id contra te futurum. <reg>qui</reg> tibi aestus, qui
						error, quae tenebrae, di immortales, erunt, homini minime malo!
							<reg>quid</reg>? cum accusationis tuae membra dividere coeperit et in
						digitis suis singulas partis causae constituere? quid? cum unum quidque
						transigere, expedire, absolvere? <reg>ipse</reg> profecto metuere incipies
						ne innocenti periculum facessieris<note>facessieris <hi rend="italic">pq</hi> (<hi rend="italic">quam formam in quibusdam codd. iam tum
								exstare testatur Priscianus</hi>): facessiveris <hi rend="italic">Zielinski</hi>: facesseris <hi rend="italic">plerique
							codd.</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>quid</reg>? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare
						aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore
						necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem<note>morem...
							religionem <hi rend="italic">codd.</hi> (i, §37): more... religione <hi rend="italic">Gronovius, edd.</hi>: more... religionem <hi rend="italic">Kayser</hi></note>, poterisne eius orationis subire
						invidiam? <reg>vide</reg> modo, etiam atque etiam considera. <reg>mihi</reg>
						enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu
						ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis
						tuis cogitationibusque abducat. </p></div></div></body></text></TEI>