ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque in iudiciisque p ita verser versor G2L ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis illius mihi temporis p : illius temporis mihi D Y b. Vtramque lectionem tuetur Priscianus venit in mentem quo die die om. L citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco. iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim. tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid si quid D Yp b : et si quid d edd. ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum ,' aut ' vellem , si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.