<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>ac</reg> vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque<note>tuamque
								<hi rend="italic">Dp et plerique</hi>: et tuam <hi rend="italic">G1</hi>: atque tuam <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
						accusationem. <reg>ego</reg> etiam quae tu sine Verre commisisti Verri
						crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet
						potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte
						coniunctus cum eo reperiare. <reg>quid</reg>? illa, Caecili, contemnendane
						tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo
						modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in
						foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>intellego</reg> quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum
						omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo
						molestissima. <reg>quam</reg> ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est
						quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod
						est de me opinionis, quidquid est, aut, si id<note>id <hi rend="italic">om.
								G2</hi></note> parum est, ego maius id commemorando facere non
						possum. <milestone n="12" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>de</reg> te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc<note>haec <hi rend="italic">G2L</hi></note> contentionem certamenque nostrum
						familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque
						etiam, et tu te collige, et qui sis<note>quis sis <hi rend="italic">DG12KZ</hi></note> et quid facere possis considera. Putasne te
						posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque
						provinciae, ius populi Romani, gravitatem<note>gravitatemque <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>
						iudici legumque susceperis<note>susceperis <hi rend="italic">edd.</hi>:
							susciperis <hi rend="italic">r</hi>: susciperes <hi rend="italic">Dp et
								pler.</hi></note>, tot res<note>res <hi rend="italic">om. DG2K,
								post</hi> varias <hi rend="italic">habet L</hi></note> tam gravis,
						tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere? </p></div></div></body></text></TEI>