ac vide quantum interfuturum sit inter meam tuamque tuamque Dp et plerique : et tuam G1 : atque tuam d accusationem. ego etiam quae tu sine Verre commisisti Verri crimini daturus sum, quod te non prohibuerit, cum summam ipse haberet potestatem: tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare. quid ? illa, Caecili, contemnendane tibi videntur esse, sine quibus causa sustineri, praesertim tanta, nullo modo potest? aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio? intellego quam scopuloso difficilique in loco verser; nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima. quam ob rem nihil dico de meo ingenio; neque est quod possim dicere, neque si esset dicerem; aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id id om. G2 parum est, ego maius id commemorando facere non possum. de te, Caecili,—iam mehercule hoc extra hanc haec G2L contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar,—tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis quis sis DG12KZ et quid facere possis considera. Putasne te posse de maximis acerbissimisque rebus, cum causam sociorum fortunasque provinciae, ius populi Romani, gravitatem gravitatemque D Y iudici legumque susceperis susceperis edd. : susciperis r : susciperes Dp et pler. , tot res res om. DG2K, post varias habet L tam gravis, tam varias voce, memoria, consilio, ingenio sustinere?