<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>emptum</reg> est ex senatus consulto frumentum ab Siculis praetore
						Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est. <reg>grave</reg> est
						hoc crimen in Verrem, grave me agente, te accusante nullum; eras enim tu
						quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor,
						tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
							<reg>huius</reg> quoque igitur criminis te accusante mentio nulla fiet:
						silebitur toto iudicio de maximis et notissimis illius furtis et iniuriis.
							<reg>mihi</reg> crede, Caecili, non potest in accusando socios vere
						defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>mancipes</reg> a civitatibus pro frumento pecuniam exegerunt.
							<reg>quid</reg>? hoc Verre praetore factum est solum? <reg>non</reg>,
						sed etiam quaestore Caecilio. <reg>quid</reg> igitur? daturus es huic
						crimini quod et potuisti prohibere ne fieret et debuisti, an totum id
						relinques? <reg>ergo</reg> id omnino Verres in iudicio suo non audiet quod,
						cum faciebat, quem ad modum defensurus esset non reperiebat. <milestone n="11" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>atque</reg> ego haec quae in medio posita
						sunt commemoro: sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo,
						animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo
						communicavit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>haec</reg> tu scis ad me esse delata; quae si velim proferre, facile
						omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed
						ne praedam quidem adhuc esse divisam. <reg>quapropter</reg> si tibi indicium
						postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur; sin
						autem de accusatione dicimus, concedas oportet iis qui nullo suo peccato
						impediuntur quo minus alterius peccata demonstrare possint. </p></div></div></body></text></TEI>