<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>deinde</reg> accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te
						putem cupere esse, facile intellego esse non posse<note>non esse posse <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>.
							<reg>nec</reg> ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te,
						antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem,
						scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu
						decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
						adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed
						esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
							<reg>sunt</reg> et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta,
						quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum
						accusatorem esse non posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>video</reg> enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre
						eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. <milestone n="10" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

						<reg>queritur</reg> Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi
						in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in
						modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia,
						furtum impudens, iniuria non ferenda! <reg>ego</reg> hoc uno crimine illum
						condemnem necesse est: tu, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p> Caecili, quid facies? utrum hoc tantum crimen praetermittes an obicies?
							<reg>si</reg> obicies, idne alteri crimini dabis quod eodem tempore in
						eadem provincia tu ipse fecisti? audebis ita accusare alterum ut quo minus
						tute condemnere recusare non possis? <reg>sin</reg>
							praetermittes<note>praetermittis <hi rend="italic">D <foreign xml:lang="grc">p</foreign> al.</hi></note>, qualis erit tua
							ista<note>ista tua (<hi rend="italic">sed cum signis transp.</hi>) <hi rend="italic">D, item G2K al.</hi> (§2 <hi rend="italic">supra</hi>)</note> accusatio, quae domestici periculi metu certissimi
						et maximi criminis non modo sponsionem<note>sponsionem <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">Cl. Rev.</hi> xvii. 199):
							suspicionem <hi rend="italic">codd.</hi>: subscriptionem <hi rend="italic">Madvig</hi>: susceptionem <hi rend="italic">A.
								Eberhard</hi>: expositionem <hi rend="italic">Luterbacher</hi>:
							suspicionem <hi rend="italic">et</hi> mentionem <hi rend="italic">voluit
								transponere Pluygers</hi></note>, verum etiam mentionem ipsam
						pertimescat? </p></div></div></body></text></TEI>